547
161
PHILOSOPH.
vilipendas inferiori testae loco existentes: sed
igne carbonum coque per plures dies, quous¬
que carbo fiat. Deinde spiritu ab eo sequestra¬
to, tere ac humorem ei redde, quo prius ipsum
liquefecisti, &c. Oportet autem post hoc li¬
quefactum fieri, vt à sua natura alteretur, quo¬
usque post dissolutionem fiat spirituale ac tenue.
Reddita igitur ei anima sua, quae eius fuit es¬
sentia, & vita, fit tenuis, vt ipsa anima autem
corpore reddita viuificat mortuum.
Tertiò scias, quod oportet artificem, lapidem
non solûm dealbare, sed perfectam albedinem
etiam sibi dare: et ideo necesse est, hanc ip¬
sam prius praecognoscere, vt ad ipsam sciat
per quosdam gradus peruenire: quia non om¬
nis albedo satis tingit ad Lunam: nec statim
quando lapis albus est, satis etiam est fixus.
Oportet igitur lapidem sublimare, et subliman¬
do dealbare, donec sit albissimus, & fixus ad¬
uersus ignis pugnam. A nigredine ergo ad ve¬
ram albedinem per longum tempus attendimus,
et per multos colores, antequam in vltimam dige¬
stionem color proprius intentus ab arte gene¬
retur. Et vt dicit magister Bonus in cap. vj. Co¬
lores omnes praecedentes vltimùm quocun¬
cunque numero sint, ex incompleta digestio¬
ne sunt. Et ideo artifex in ipsis non sistit ibi,
sed tendit ad vltimum tanquam in mente sua
praefixum. Videamus ergo, quanta esse debeat
l