547
162
DE LAPIDE
albedo lapidis. Dicit namque Ham. in Tur. Scito¬
te quòd cum Mercurius dealbatur: fit sulphur al¬
bum philosophorum incombustibile, continens in
se venenum. Quod splendori marmori est simi¬
le, quod inuidi Ethelia vocant, & auripigmen¬
tum, & tincturam: quia solum sulphur aes dealbat
Non potest autem dealbare aes, nisi in priori ope¬
ratione fuerit dealbatum, hoc tamen est fugitiuum
nisi à sulphure rubro retineatur, &c. Et tracta
tus Miserula dicit: Erunt albissima ad modum
marmoris relucentis et salis albissimi. Et tunc de
omnibus corporibus facit Lunam. Et Ignotus ait,
Fortifica ignem in calcinatione, quousque terra
grediatur alba ex ignis fortitudine. Et ideo
pius tere terram cum aqua sua: & iterato calcina:
quousque aquae, & ignis lotione, obscuritas pe¬
nitus recedat: post purificationem autem rubescit,
postea citrinescit. Imò vt ait Gallinar. sępius
albescit, & saepius citrinescit, ac saepius nigres¬
cit. Et secundum alium philosophum, sępius rube¬
scit, & saepius citrinescit: ac saepius liquefit &
saepius coagulabatur ante veram albedinem, imò
omnes colores mundi prius apparent: & vltimo
sequitur vera albedo. At ignotus subiunxit, quam
tunc vera est, quando veluri oculi piscium in eo
elucescunt: & tunc est in rectitudine lapis conge¬
latus. Cum videris albedinem omnib. suprà
minentem (idem Gallinar. inquit) omnes colo¬
res mundi ante apparentes, omnes tamen termi¬
nantur