547
163
PHILOSOPH.
nantur in vnum colorem, sc. albedinem perfectam
quę est ad similitudinem marmoris corruscantis.
Haec autem continuatur in vno vase & vno igne
in fimo equino calido & humido, donec sol¬
uatur saepius, & iterum congeletur ac inspissetur
in massam clarissimam & albi coloris, quam in frigi¬
do induratur ad modum picis, vel gummae durę.
Et haec prima decoctio continuanda est tandiu,
quousque Draco viuificetur, & fiat lapis cristal¬
inus, fundens, tingens & congelans Mercurium,
lac mutans quaecunque metalla in veram lunam. Et alis
philosophus ait: Lapis albus dicitur aurum al¬
bum, & est tanquam oleum album vt nix, &c. Quando
ergo sic est perfectus, adeo vt fluat veluti cera
absque fumo & stridore: tunc propriè lac virgi¬
nis dicitur, secundum Gallinar. Et in libro Satur.
legitur: Erit sicut lac incerans, liquescens, penè¬
trans ad modum aquae fixae super ignis pugnam: et
cadit numerus eius super mille. Dicitur etiam
aqua vitę, quia illuminat omne sordidum, vt ap¬
paret ibidem. Dicitur etiam aqua perenis, ac mul¬
tis alijs nominibu. nominatur. Haec autem secun¬
dum quosdam perficitur in putrefactione in 36. diebus
secundum alios in 70. secundum alios in 80,
in circa.
Quod regimen nostri lapidis in coniunctione
spiritus et corporis est diuinum.
CAP. XXVIII.
l 2