547
188
DE LAPIDE
in verissimum solem meliorem omni natura¬
li conuertit: vt dicit Rosarius & Morienus in
translatione noua. Istud quoque est huius ma¬
gisterij secretum, quod huius rei vna pars, mil¬
le partes in purissimum Echeb conuertit: Se¬
cunda quòd homines in suauitate & inuentu¬
te conseruat, repellendo ab eis cunctos lan¬
guores: tantùm quòd lepram depellit, cadu¬
cum morbum, & alias multas ferè incurabi¬
les infirmitates mulcet, ac etiam remouet. Et
haec omnia operatur plusquàm omnes medi¬
corum medicinae, vel potiones, vel confectio¬
nes quaecunque. Praeseruat etiam & protegit
haec medicina in confectis apposita, ne quis
morbus eidem aduenire in futurum possit, vt
dicit Lilium. Sicque fit antidotum & medicina
omnium corporum curandorum & purgan¬
dorum, tam metallicorum quàm humano¬
rum. Rosarius quoque multa specificat, dicens:
Conseruat sanitatem, & roborat virtutem, re¬
parat inuentutem, purgat spiritualia, purgat
pulmonem, venena cuncta expellit, morbos
tollit, leprosos in vino bibita, paulatim curat.
Tertia, quia multa mirabilia cum ea fiunt
in alijs rebus. Lilium affert insuper: Vitrum
malleabile facit, & ex cristallo fuso, cùm ea car¬
bunculum trahimus, & ex mille perlis vnam
praegrandem & naturali similem componi¬
mus. Arnaldus in libro sui testamenti dicit:
quòd