547
189
PHILOSOPH.
quòd Mercurius non potest retineri cum quo¬
cunque corpore absque physico lapide: & ideo
omnes operationes aliae sunt sophisticae & in¬
utiles, quae tamen omnes deducerentur ad bo¬
num finem. & effectum sortirentur, si cum hu¬
ius lapidis medio perficerentur. Ex quibus
conclude cum Lilio: quòd haec medicina, cum
summa diligentia est perquirenda super om¬
nes mundi diuitias, ac inferiores thesauros, &
plusquam aurum potabile (quod ignari ac im¬
prudentes empirici vocant, ac de auro vulga¬
ri faciunt, & intelligunt) quo in eorum con¬
fectionibus positi Reges, principes & magna¬
tes san itatem sibi quaerunt conseruare: quia hęc
nostra verè diuina est, spiritualior, subtilior
physica solutione, & longè caeteris efficacior
omnibus, precio, virtute, ac immortali laude
quacunque.
Quòd medicina est multiplicabilis in infini¬
tum, & de perfectione illius.
CAP. XXXII.
Medicina quoque si sit perfecta, multi¬
plicabilis esse iudicatur quodammodo
in infinitum. Est autem triplex mo¬
dus multiplicandi eam. Primus quidem sol¬
uendo eam per se saepius, & congelando. Haec