133
Increscunt haerentque cadis simul undique crustae:
Alba quibus longo senuerunt tempore uina:
Has meus Euganeae gentis Schola tum decus imo
Accipit erasas fundo: costisque uetusti
Vasis: & includit purgato fictilis ollae
In medio: atque luto testam circumlinit omnem:
Obturatque illi rimas: atque obstruit ora:
Hanc deinde ardenti iubet in fornace diurno
Nocturnoque calore coqui: qua uitrea feruet
Massa datura olim uarias liquefacta figuras.
Verum ubi iam satis est ea uisa caloribus usta:
Moris ut est: spectatque simul num protinus albet:
Perpetuis: illam demit frangitque repente:
Et teritur ueteris iam fex decocta lyei.
Interea sed enim: cunctis mirabile uisu
Scintillae: conspersa polo uelut aurea signa:
Innumerae argenti miro in candore uidentur.
Sed quid in alterius uisis moror? inque relatis:
Atque aliena premens nunc per uestigia tendo?
Vidi ego qui tenues argenti rite tabellas
Spargeret & lateris contriti puluere: & una
Huic uirides aeris squamas niueasque perusti
Contundi micas salis iniungique iuberet:
Puluereosque aliis grumos e rebus aceruans:
Quas uetat & ratio: necnon ars ipsa referri:
Haec ne sordentis uulgi uilescat in usus:
Illa ut non ulli quae sunt caelanda reuelet.
Mox ita compositis angusta in pixide lamnis