Subiicere
inclusas
arcto
sub
fornice
flammas:
Quales
crediderim
torrere
ad
tartara
sontes:
Aut
ubi
sulphureis
diros
premit
aetna
sub
antris.
At
postquam
ardenti
fuerant
haec
cuncta
camino
Tosta
dies
noctesque
nouem:
tum
demere
massam
Feruentem:
deque
ignis
adhuc
feruore
rubentem
Abluere
algentis
roranti
aspergine
lymphae:
Quam
simul
in
partis
lima
diduxerat
acri
Exiguas:
phialae
secreta
in
parte
locabat
Artificis
mire
ingenium:
nam
desuper
undam
Fundebat:
quae
mox
argento
excerneret
aurum.
Tum
uiridem
sensim
in
laticem
liquere
uideri
Argenti
uis
illa
prius
compacta:
sed
imum
Vas
auri
seiuncta
grauis
ramenta
petebant:
Tantus
aquae
uigor
est:
tanta
illo
in
puluere
uirtus.
Nec
forte
apparet
alibi
concordia
rerum
Clarius:
ut
nectat
quae
uix
iungenda
uidentur:
Siquis
particulas
commixti
pulueris
omnes
Computet:
&
uarios
illarum
existimet
usus:
Quae
tamen
hoc
unum
concordi
ex
arte
tulerunt.
Nec
minus:
ut
rebus
proprias
discordia
uires
Auferat:
ut
molli
tenuari
dura
liquore
Viderit:
atque
breuis
consumi
protinus
horae
Momento:
&
tenues
effundi
prorsus
in
undas.
Lympharum
uero
species
haud
traditur
una:
Nanque
alie
quaecunque
hominum
tellure
metalla
Erutaque
&
durata
manu
si
tangere
crebris
Contingat
guttis:
eadem
mirabile
uisu: