133
Aut minuunt in frusta: aut in tenuem ocyus undam
Dispergunt: liquidoque docent assuescere fluctu.
Sed tamen unum adeo uis haec non inficit aurum:
Nam perstat simul incolume: & simul omnibus illinc
Sordibus ablutum confestim purius exit.
Estetiam lymphae illius: si credere dignum est:
Mira quidem: & nobis non immemoranda potestas;
Quae quodcunque semel purum & sine labe metallum
Contigit: argenti tremula sub imagine uiui
Cogit in alterius speciem formamque resolui.
Quid quae de ueteri guttatim stillat laccho?
Deinde fimo incoquitur putri: lentoque calore:
Donec in aetherei splendoris uersa colorem
Accipit è summo caelestum corpore nomen:
Hac quoque dura ferunt certo mollescere ductu
Corpora: quae Phoebi uel quae dignata Dianae
Nomine: mortales rebus praeponere cunctis
Instituere: quibus preci mensura pateret.
Nec tamen: haec quanuis ita sint: immune putabis
Esse aurum: certo quin ex humore fatiscat.
Acris aquae hoc etiam dirae uiolentia rodit:
Et terit: & liquidas tenuatim uertit in undas.
Verum haec exiguam lucem tibi recta sequenti
Praetulerint: ueri qua cernere culmina possis:
Quo te discutiens tenebras industria ducit.
Sunt aliae ex aliis quaerendae fontibus undae:
Iam quibus ex sese: nulla ui: leniter aurum
Humescat: nullo alterius ueniente liquoris