133
Nec timuit tantos per fluctus quaerere summis
Tum ducibus ditem sub lasone & Hercule Colchon.
Alter inauratam noto de uertice pellem:
Principium uelut ostendit: quod sumere possis.
AIter onus quantum subeas: quantumque laborem
Impendas crassam circa molem: & rude pondus:
E docuit: neque enim quam debes sumere: magnum
Inuenisse adeo est: habilem sed reddere massam.
Hoc opus: hic labor est: hic exercentur inanes
Artificum curae: uariis hic denique nugis
Sese ipsos: aliosque simul frustrantur inertes.
Et nunc urentis latices: Bacchiue liquorem:
Nunc olidas miscent lymphas: quae menstrua & ipsi
Appellant: ueluti sint: ut quae dulcia complent
Pignora perfectis materna mensibus aluo.
Deinde coquunt lento spaciosi temporis igne
Assidue instantes frustra: longique laboris
Praemia decepti tarde uentura morantur:
Nam uarias rebus formas adhibere serendis
Non puduit: quae sic naturae monstra repugnant:
Hoc opere in toto praesertim: quod nihil aeque
Postulat: ac quod sit simplex: farragine nulla
Rerum alia expletum: quam quae tellure sub alta
Continuo puri suffitu sulphuris: atque
Comparis attactu uiui conflantur in aurum.
Praeparat ast aliter alius: fortasse nec unus
Est modus: una modo res ipsa & pura reduci
Iam liquido uideatur: & in se sola relinqui.
f