547
LIBER I. 47
plus sit humiditatis. Sic etiam extrahere sa¬
lem de omnibus cineribus plantarum & ossi¬
um & animalium & de calcibus lapidum. In
hoc autem differunt hi sales inter se, quod in
sale calcium non est oleum, quia caret vtra¬
que humiditate, nec vegetatur nec nutritur vt
planta & animalia. Animal enim secundum
humidum & frigidum nutritur, & secundum
calidum & humidum vivit, sicque vita & nu¬
trimentum prouenit ex humido in planta &
animali, vt dicit Ioannes Damascenus. In sale
vero de cineribus plantarum & ossium &
nimalium, quod ignis non potuit disgregare,
est enim inadustibile. Nam omne quod per
distillationem egreditur fugit ignem, & ha¬
bet naturam spirituum, vt supra dictum est.
In qualibet etiam re minerali siue de terra siue
de planta, siue de animali est oleum, sine quo
non posset fundi & currere.
De Opere vermilionis, cinabrij, &
auricalchi.
Sunt & aliae operationes multae artificum,
propter rerum transmutationes ad alchemiam
pertinentes, verbi gratia, opus vermilionis
per solum ignem fit, vt de sola cerusa, quae cum¬
sit albissima, ponitur in igne vehementi & fit
rubea, eo quod eius occultum est rubeum, licet
manife¬