547
48 DE ALCHIMIA
manifestum sit album. Nam in libro 70. dici¬
tur, quod omnis res habet contrarium in oc¬
culto eius, quod apparet in manifesto & è con¬
uerso. Ignis itaque quod manifestum est, po¬
nitur in occulto, & quod occultum ponitur
in manifesto. Cinabrij vero transmutatio ac¬
cidit ex proprietate compositionis, fit enim
ex argent. viuo, & sulphure albo vel citrino,
quae rubedinem quidem, quae in eis non est
in coniunctione acquirunt ex violentia sul¬
phuris, illata argent. viuo, mediante igne &
ingenio artificis. Nam sicut ex compositione
diuersarum rerum prouenit in composito vir¬
tus, quae in simplicibus non est, vt in tiriaca,
sic & color in cinabrio. Aes autem transmuta¬
tur in auricalchum, quod fit mediante Thu¬
cia, quia fumus eius albificat, & habet natu¬
ram spiritus statim, cum fumus eius proijci¬
tur super aes fusum, vel miscetur cum laminis
aeris. In ipsa aeris fusione ipsa thucia calefit, &
fugam quaerit tanquam spiritus, vnde oportet
quod eius fuga sit per ipsum corpus fusum,
sicque citrinat ipsum, quia fumus eius est tem¬
perate albus, & album huiusmodi mixtum
cum rubeo, reprimit rubedinem; fitque citri¬
natio, & ita fit auricalchum. Itaque arsenicum
& thucia, propriam habent proprietatem se
in aere imprimendi. Sed non est par vtriusque
effectus. Nam arsenici quidem citrini fumus
est