Ars
hic:
sed
propius
Naturam
imitata:
laboret:
IIlic
ipsa
suum
constans
Natura
tenorem:
Artificis
sed
mota
manu
directaque
seruet.
Nanque
ubi
compactum
ualida
soluetur
ab
arte:
Expositumque
extra
uenienti
ui
dabit
ultro
Sese
opus:
&
certa
foecundum
prole
patebit:
Quod
superest:
ipsum
secreta
in
sede
locabis:
Perpetuoque
calore:
&
longo
tempore
fotum
Exercebis:
&
huic
sensim
sua
pabula
reddes.
Nec
graue
decreti
spatium
tibi
temporis
esto:
Quicquid
id
est:
certo
nam
prodit
tempore
quicquid
Exoritur:
donec
perfectum
circuat
orbem:
Quo
se
uitalis
profert
in
luminis
auras.
Ac
ueluti
informis
paulatim
matris
in
aluo
Foetus
inaugescit:
paruus
dum
fingitur
infans:
Sic
locus
exceptus
dextre:
cui
semina
mandes
Aurea:
continue
producens
illa
fouebit:
Donec
in
optatos
adolescent
aedita
fructus.
Tumque
ministrabis
paruum
crescentibus
ignem
Principio:
humentemque:
&
corrumpentibus
aptum:
Temperiemque
illis:
Mariae
quae
balnea
dictant:
Inter
&
humorem
statues
interque
calorem.
Quodque
fimum
falso
appellant:
&
balnea:
tantum
Tumitem
ac
proprium
gignendis
usque
teporem
Sufficies
aequus:
neque
enim
qui
deficit:
aut
qui
Excedit
calor:
&
medium
seruare
nequit:
Sed
AIternat
uariatque
uices:
hic
profuit
unquam
Natis:
aut
certo
nascendis
tempore
rebus.