547
84 DE ALCHIMIA
quod dicitur calachon, & frequens est prouer¬
bium, si cum forcipicibus de calachon euellan¬
tur pili, prohibebit ortum eorum. Non est au¬
tem bibendum vasis aereis, in quibus est salse¬
do, vel amaritudo, vel acetositas, aut dulcedo,
aut pinguedo, sicut sunt olera vel carnes, ipsa
quidem transmittunt Zimariam, quod est ve¬
nenum. Constantin. vbi supra. Aes vstum ca¬
lidum & siccum in quarto gradu, vulnera mun¬
dificat, tenebrositatem oculorum clarificat, su¬
perfluam carnem vulnerum destruit, pessi¬
mis vulneribus ne dilatentur, repugnat. Sed
lotum fit vtilius humidis naturis, sicut eunu¬
chis, pueris & mulieribus. Plinius lib. 34.
Aeris metalla multis modis instruunt me¬
dicinam, vt pote cum vlcera omnia ibi ocissi¬
sanentur, maximè tamen prodest cadmia.
Haly vbi supra. Aes vstum melius est subtile,
leue, planum, & vtrumque rubeum. Est autem
calidum ponticum, cicatrizat vlcera, quę sunt
in corporibus dura, sed & si abluatur, mollia
quoque cicatrizat corporis vlcera.
De cadmia aeraria, Ysiodorus.
Purgamenta vero aeris sunt cadmia & ęru¬
go & aeris flos. Cadmia gignitur in metallorum
aeris & argenti fornacibus insidente nitore.
Nam & ipse lapis cadmia vocatur ex quo aes
fit. Sic