547
LIBER II. 85
fit. Sic rursus in fornacibus existit & sui nomi¬
nis originem recipit. Plin. vbi supra. Cadmia
sine dubio fit in argenti fornacibus, candidior
& minus ponderosa, sed nequaquam aerariae
comparanda. Tria sunt eius genera vel etiam
plura. Nam ipse lapis ex quo fit aes, cadinia vo¬
catur, necessarius quidem fusuris, & medici¬
nae inutilis. Sic rursum in fornacibus alia exi¬
stit, quae sui nominis originem recipit. Fit au¬
tem egesta flammis, atque flatu tenuissima par¬
te materiae, in cameris lateribusue fornacum,
ore quo eluctantur flammae, appellata capni¬
tis, exusta est, nimia leuitate similis fauillae. In¬
terior autem est optima cameris dependens, &
ab hoc argumento botrisentos cognominata.
Hęc priore ponderosior, sequuturis leuior, duo
sunt eius colores, deterior est cinereus, melior
puniceus, frialis, & oculorum medicamentis
vtilissima. Tertia est in lateribus fornacum, quę
propter grauitatem ad cameras peruenire non
potuit, & hęc dicitur placitis. Et ipsa hoc argu¬
mento crusta verius quam pumex intus, varias
ad psoras vtilior, & ad detrahandas cicatrices,
fluunt ex ea duo alia genera, onichitis extra pe¬
cerulea, intus onichiti maculis similis.
stracitis tota nigra, cęterarumque sordidissima,
vulneribus maxime vtilis. Omnis autem cad¬
mia in cypri fornacibus est optima. Iterum à
medicis coquitur carbone puro, & vbi redigi¬
f 3