547
86 DE ALCHIMIA
tur in cinerem extinguitur, quae ad emplastra
praeparatur vino amineo. Quae vero ad psoras
aceto. Quidam in ollis fictilibus tulam vrunt,
& in mortarijs lauant postea siccant. Cadmiae
effectus est sanare, siccare, fluitiones sistere,
pterigia, sordes oculorum purgare, scabriciem
extenuare. Et quicquid in effectu plumbi di¬
cemus inferius, & aes ipsum ad omnia eadem
vritur, prętereaque albugines oculorum cum
lactè sanat, facit & vomitiones è melle sum¬
ptum. Vritur autem aes cyprium in fictilibus
crudis, cum pari pondere sulphuris, vase cir¬
cumlito spiramento in caminis, donec ipsa va¬
sa percoquantur, quidam & salem, aliqui alu¬
men pro sulphure addunt. Alij vero nihil sed
aceto tantùm perfundunt, vstum thebaico mor¬
tario teritur, aqua pluuiae lauatur, iterum ad¬
iecta largiore teritur, ac relinquitur donec con¬
sedeat, & hoc saepius donec ad speciem minis
redeat, tunc siccatum in sole in aerea pixide ser¬
uatur.
De scoria aeris, & flore ac squama.
Aeris scoria simili modo lauatur, minore
effectu quam aes. Haly vbi supra. Tubal hoc
est aeris scoria melius est nigrum, sed inclinas
ad ruborem, tenue velut cortices, & aere com¬
busto est subtilius. Elimat & incidit quae no¬
xia sunt. Tenebras oculorum aufert, & asperi¬
tatem