547
148 DE ALCHIMIA
nius vbi supra. Argentum viuum venenum
est omnium rerum, excedit ac perrumpit va¬
sa permeans tabe dira. Omnia ei innatant prę¬
ter aurum. Id vnum ad se trahit, ideoque optimè
purgat, caeteras eius sordes expuens, crebro ia¬
ctatu fictilibus in vasis, ita vitijs abiectis, vt &
ipsum ab auro discedat, in pelles subactas ef¬
funditur, perque eas sudoris vice defluens, pu¬
rum relinquit aurum. Ergo & cum aera inau¬
rantur, sublitum brateis pertinacissimè eas re¬
tinet. Verùm pallore detegit simplices aut
pertenues brateas. Huius modi liquor aeter¬
nus venis argenteis vomitur. De Opera¬
tione ipsius in Alchimia ex libro de Alumini¬
bus & Salibus supra dictum est in primo.
De Virtute eius in medicina, Auicenna
in 2. Canone medicinae.
Argentum viuum aliud generatur ex mine¬
ra sua purgatum, & aliud extrahitur ex lapide
minerae suae cum igne, sicut aurum & argen¬
tum. Qui sc. lapis minerae eius quando purus
est, non permiscentur ei terra & lapides. Ha¬
bet autem colorem vzifur .i. cinabrij & eo for¬
tiorem: frigidum & humidum est in 2. gradu
vel in 3. sublimatum quidem stipticum est. Ex
tinctum autem cum oleo rosato medicamen
est pediculorum & lendium, & scabiei, & vlce¬
rum ma¬