133
Assimilis: iuxtaque nitens Tyrio Hyacintho.
Haud tamen hic etiam sistas: sed protinus ultra
Perge: nec à recta: qua te uia ducit: aberres.
Tum tibi ne in mentem ueniat: nec suadeat ullus:
Vt quicquam immutes ignem: ni forte parumper
Intendas: quem ferre tamen uel tangere possis:
Cum libet: illesus: que sit tibi meta: modusque:
Quo nihil hoc toto seruandum tempore credas
Esse magis: nanque hoc naturam imitabere tantum.
Caetera: si pecces aliquid: uel forte relinquas:
Corrigere: aut rursus componere: nil prohibet: Si
Recte animaduersa haec pridem: & quaesita fuerunt.
Atsi desistas: quo vis intermoriatur
Ignea: continuo quae foetum fomite pascit:
Nil agis: & subito: cum primum desinet ignis:
Cuncta ruent: quae non ulla reparaueris arte
Amplius: ac frustra tentes fulcire ruinam.
Verum si contra studeas augere calorem
Impatiens: pigeatque morae te: protinus illud
Amittes: longo quod dudum tempore quaeras.
Propterea assistens operi bombicina lychnis
Nunc ipse imponas filo contorta Trilici:
Nunc oleo demissa leues: eademque retorto
Profer acu: aut putres contundas forcipe fungos.
Contemplator item: cum se mutauerit Aer:
Sumpserit & uires iam Tempestatibus aequas:
Si media: ut par est: torrenti aestate calescet:
Et tuus hic etiam nolens augebitur ignis.