Atsi
frigescet
gelidis
Aquilonibus
Aer:
Et
tuus
hic
etiam
nolens
sedabitur
ignis.
Tu
uero:
si
frigus
erit:
mox
addere
primis
Fila
tribus
sapiens
accingere:
quae
tibi
speres
Esse
satis:
sed
si
aestatis
superimminet
aestus:
Occurras:
demasque
celer
quae
adiunxeris
ante.
Aut
latera
extemplo
attenua
nimis
ampla
Camini:
Et
graciles
illi
spondas
aptare
labora.
Aut
contra:
tenuis
Paries
ubi
forte
maligna
Ex
sese
admittet
uel
rimis
frigora:
limo
Tum
latera
haec
eadem
crasso
duc
omnia
circum:
Quanque
potes
iussum
conserues
Arte
teporem.
Nec
pudeat
cribro
cineres
agitare:
neque
ipsos
Ampullam
circum
tenues
aptare
tepentem
Interea:
quando
uideas
inolescere
foetum
Scilicet:
&
densum
magis
affectare
Ruborem:
Tertia
quo
tandem
ueniat
feliciter
aestas:
Quae
tibi
praeteritos
demat
perfecta
labores.
Nam
simulac
plenum
color
effert
purpureus
se:
Cunctandum
nihil
est:
quin
puluis
uase
beatus
Dematur:
uariosque
tibi
seruetur
in
usus:
Caetera
siue
uelis
auro
mutare
metalla:
Seu
libet
affectis
etiam
mortalibus
esse
Auxilio:
&
tristes
illis
depellere
morbos.
Haud
tamen
exacte
quisquam
sic
computet
annos:
Vt
nil
diminuat
numero
huic:
nil
insuper
addat.
Nam
seu
materies
habilis
quandoque
reperta
Acceleret
cursus:
eadem
non
apta
retardet: