133
Munera? quae tibi sunt merito gratissima semper:
Vel quia Musarum tibi iam non ultima seruit:
Optatus quotiens illarum ad culmina tendis.
Vel quod nostra piae miro conamine Mentis
Sacra tenes: eademque pari ueneraris honore.
Immo age: nam posco poterit quod utrunque decere:
Tentemus: siquid forte aspirauerit ardens
Ille Canor nobis: qui non diuinitus unquam
Nil prorsus est modulatus: at aethera semper aptum
Atque uni Laudes: unique ferebat honorem.
Intuitus Regum Regem Rex ipse canebat:
Tu prior: ipse sequar: sic me nam rursus Amice
Ad non missa quidem: sed ad intermissa uocabis.
Tryph. Quae desolatos coeperunt Gaudia Patres:
Dispersos pauor horribilis quos aegerat ante:
Cum quem defunctum flerant: exisse sepulchro
Viderunt miro perculsi corda stupore.
Aurel. Quae prosternatas coeperunt Gaudia Matres:
Vt pauidis hilari se uultu Nuncius ultro
Obtulit aethereo Caeli de culmine missus:
Tristia qui placidis mulceret pectora dictis.
Cum tremor inuasit terras: subitoque reuulsum est:
T. Qui tum custodum est coniectus in agmina terror:
Quod tumulo haerebat firmo pro tegmine: saxum.
A. Quo strepitu fugere mali sub tartara Manes:
Cum se praeuentos senserunt Lumine tanto:
Nec posse ulterius minimo sub tegmine condi.
T. At uertere Boni sensus oculosque repente
n