133
In Dominum: inque ipsum rerum Patremque Deumque:
Inque expectatum iam longo tempore Christum.
A. Quin alacres uenere omnes in Limina Lucis
Aeterni praetenta Ducis vexilla sequuti:
Sontibus at meritas miseris liquere tenebras.
Sed tu desine plura: Bonis nam certa parantur
Premia uisuris sedes quandoque beatas.
Illic cum primum in terris liquere caducum
Et mortale ipsi pondus: vis nulla Laborum
Nulla dolorum illos agitat: non ulla timoris:
Non fraudis: non ulla doli. quin dira uoluptas
Innumero errorum semper comitata tumultu:
Et quae Mortales uexant: & inaniter angunt:
Caetera non ullis illic admota propinquant.
At secura quies: nullisque exercita curis
Vita manet: prorsusque bonis non indiga nostris.
Viuunt contenti solo per saecula visu
Omnia: nec requies illis datur ulla videndi:
Atque est his ea summa quies: hac nanque Beati
P erpetuoque illic Aeuo & sine fine fruuntur.
T. Sic tua Caelestis fauor hic incepta secundet:
Quo mihi tu tantum carmen cecinisse uideris:
Aureli studia haec atque hos ne desere cantus.
A. Immo haec: quae mihi nunc modulando multa dedisti
Adiumenta Tryphon: ne tu fuge tradere rursus:
Cum repetam: nam sic nostris afflabis honorem,
Quale manus addunt Ebori Decus: & tibi multa
In nostrum quondam superabit Gratia Carmen.