177
DE SPIRIT. PLANET. 17
De coniunctione viri cum foemina.
Cap. II.
Vt Mercurius philosophorum & viuus
simul coniungantur, & hic vniatur
fixo, primò sciendum est necessariò,
quantum eius assumendum sit, ne plus aut
minus aequo sumptus, negotium totum vel
impediat, aut penitus destruat. Nam super¬
fluitate semen suffocatur, vt viuere tandiu
nequeat, donec à Mercurio philosophorum
fixetur: paucitate verò, quod corpus omni¬
solui non possit, etiam destruitur, vt fru¬
ctum nullum adferre valeat. Quare certò
sciendum erit, quantum vnius & alterius
accipi debeat, si tamen opus hoc ad sui finis
perfectionem Artifex adducere velit. Rece¬
ptum eorum hoc esto, videlicet: Accipe par¬
tem vnam ad duas, vel tres ad quatuor, &
non errabis, at peruenies ad optatum finem.
De vitreorum organorum forma,
Cap. III.
Debitè coniuncta materia, rectè pro¬
sportionata vasa vitrea iustae capaci¬
tatis, est quòd habeas, nec masora, ne¬
que minora, quàm aequum sit. Nam si iusio
maiora fuerint, dispergitur mulier, id est,
phlegma: quo fit vt semen enasci non pos¬
b