177
18 THEOPHR. PARAC.
sit: vbi minora, suffocatur germen, vt ad fru¬
ctum peruenire non valeat: non aliter, ac si
subtus arborem seminaretur, aut spinas, id
verè germinare non potest, at sine fructu pe¬
rit. Non modicus error igitur accidere per
vasa potest, qui semel commissus, ampliùs
emendari nequit eodem in opere, nec istud
ad finem bonum perduci. Quapropter no¬
tato, quod sequitur, scilicet, vt accipias vn¬
cias tres cum dimidia, quatuorque libras,
ita rectè progressus, materiam conseruabis,
ne dispergatur, nec phlegma, neque germen
impediatur, &c.
De proprietatibus ignis. Cap. IIII.
Postquam aptis vasis materiam impo¬
sueris, naturali calore fouebis, vt exter¬
nus internum haud superet: nam si ni¬
mius foret, coniunctio nulla fieret, quòd in¬
tenso calore materia dispergitur, vriturque,
sic vt inde nihil oriatur boni. Quamobrem
aeris media regio, per naturam ordinata est
inter coelum & terram: aliter Sol & stellae
creaturas omnes exurerent super terram, vt
nihil ab ista produci valeret. Fac igitur vt
inter materiam & ignem, aeream eiusmodi
partem interponas, vel distantiam, ad hunc
modum fiet, vt non facilè calor nocere pos¬
sit quoquo modo, nec dispergere, minùs
adurere.