177
DE SPIRIT. PLANET. 19
adurere. Nam si minor aequo viuus ignis
fuerit, nec spiritus quiescet, nihil in suam
humiditatem agens: item non exiccabitur,
neque fixabitur. Spiritus namque metallo¬
rum per se mortui sunt, & quiescunt, vt ni¬
hil operari possint, nisi viuificentur. Non
aliter in magno mundo, semen proiectum
in terram est mortuum, & per seipsum cre¬
scere non potest, nisi viuificetur per calorem
Solis. Apprimè necessarium est igitur, ignem
proportionatum hoc in opere construere
iusto, non maiorem neque minorem, aliàs
ad optatum, perfectumque finem opus hoc
nunquam perducetur.
De signis apparentibus in coniunctionis
vnione. Cap. V.
Ignis moderato regimine, materia moue¬
tur paulatim ad nigredinem. Postmodum
quando siccitas in humiditatem incipit
agere, pariter exurgunt in vitro flores varij
diuersorum colorum, vt in cauda pauonis
apparent, & quos nemo prius vidit vnquam.
Item quandoque vitrum apparet, ac si pror¬
sus auro foret obductum. Quo percepto,
certum est indicium viri semen in semen mu¬
lieris operari ac regere, nec non istud fixare:
hoc est fixus agit in viuum, & hunc inci¬
pit amplecti. Postea, cùm humiditas defe¬
cerit
Metallorum
spiritus mor¬
tui.