177
34 THEOPHR. PARAC.
demnandum, & penes quod manere nemo
debet, verûm à Magistratibus puniendi me¬
rito veniunt omnes, qui persistunt in eo.
Quamuis per se coniurationes aliquid pos¬
sint, à nullo Mago vel Sapiente nihilomi¬
nus vsurpandae, quod prorsum Deo, verbis
eius, mandatísque, nec non luci naturae con¬
trariae sunt. Per eas enim à spiritibus veri ni¬
hil extorqueri potest, etsi quandoque pom¬
pa maxima cogantur apparere, fastuque ter¬
ribili, non tamen hoc ipso deuicti sunt, cùm
id sola fide fieri valeat.
Eiusmodi Nigromanticos dico, qui cun¬
cta per coniurationes agere cupiunt, spiri¬
tus cogere, tormentareque, vt faciant quod
illi volunt, furibus persimiles fore, aut la¬
tronibus in syluis, qui tam diu iugulant,
quousque Deus permiserit, non diutiùs: at
vbi tempus adfuerit, & hora, quibus eorum
flagitium atque scelus manifestari debet, pe¬
regrinum hunc satis cautelos è non arripit
vnus, quo fit, vt ab isto latro mortem acci¬
piat, vel accusetur alius, & ita veniat in po¬
testatem carnificis, qui mercedem ei tribuit
operum: non secus de fure iudicandum, qui
tam diu domos perfodit, furaturque, donec
in laqueos incidat patibuli. Similiter Ni¬
gromanticus tam diu conuocat spiritus, con¬
iurat, poenis & martyriis afficit, eos, donec
à Domino Deo permissum fuerit, non sine
su