177
DE OCCVL. PHILOS. 53
gentes, qui primis naturae temporibus pro
Diis habiti fuerunt ac adorati. Hi sunt ipsi,
de quibus omnipotens Deus admonet suo
praecepto primae tabulae dicens: Ne habea¬
mus Deos alienos penes ipsum, neque in
aquis, (Nymphas intelligi vult) neque sub
terra: Pygmeos aut Sylphes indicat) nam ze¬
lotypus Deus est, qui tale delictum punit pa¬
trum in filiis, in tertium & quartum vsque
generationis gradum.
Mons Veneris in Italia fuit his obsessus:
nam ipsa Venus fuit Nympha, cuius regnum
vt paradysus eius, mons ille fuit compara¬
tione quadam. Haec verò mortua est, quo fa¬
ctum, vt regnum eius cessarit. Vbi nam loco¬
rum auditur earum fieri mentionem vt an¬
teà, tempore, quo Danhauserus & alij plu¬
res ad eas intrarunt? nec isti fabulas excogi¬
tarunt has. Talis naturae, conditionisque fue¬
runt, vt omnes homines ipsas amantes vicis
sim redamarint, & odientes oderint. Qua¬
propter eis, qui sese praescripserunt illis aut
obligarunt, artium & opum satis tribuerunt.
Cogitationes, animumque nostrum norunt,
quo fit, vt facilè per nos moueantur vt ad
nos veniant Haec à me dicta non sunt, quòd
velim cuipiam dare consilium hoc, sed quo
sciatur solùm ex vero fundamento, Diabo¬
lum & semihomines, inter quae sit vera dif¬
ferentia. Diabolus corpus nullum habet,
d 3