177
54 THEOPHR. PARAC.
nisi ex elementis quatuor aliquod sibi fa¬
ciat, hoc tamen carnem non habebit neque
sanguinem: perpetuus est, infirmitatibus &
morti finitae non subiectus, quare non mori¬
tur, quod Pygmei tamen faciunt, nihilomi¬
nus morti naturali, perpetuaeque subiecti
sunt ambo, vita quoque perpetua priuati.
Quamobrem omni, qui sese dedit illis aut
praescripsit, non secus ac ipsis euenit. Prospi¬
ciat igitur quisque sibimetipsi quid agat,
priusquam se praescribat: nam statim atque
fecerit, semper eis obedire cogetur ad omnia
mandata. Si fortè fuerit inobediens, aut eos
ad iram commouerit, vitam aut imminuunt
vel hinc penitus auferunt. Eiusmodi visa
fuerunt exempla multa, videlicet homines
quandoque reperti mortui, torto collo aut
laeso, vel aliàs miserrimè tractati. Vbi simi¬
le quid accidit, hactenus dictum fuit, hoc
fecisse Diabolum, ea de causa, quòd homo
promissa non seruasset, aut aliquo tempore
se praescripsisset, quo iam expirato postre¬
mum stipendium dedisset. Verùm ex funda¬
mento veritatis iudicia haec minimè proce¬
dunt, quòd officium Diaboli simile non
contineat: sed magis hominibus cogitatio¬
nes prauas suggerit, quibus à Dei piaecepto
retrahit & voluntate, qua via maximos pec¬
catores efficit, qui sui creatoris Dei pror¬
sum obliuiscuntur, & negant, postmodum
in