177
78 THEOPHR. PARAC.
ris, vt quicquid hominum rationibus inue¬
stigatu est impossibile, per hanc artem, nem¬
pe magicam, indagari, cognoscique potest.
Quandoquidem est occultissima sapientia,
cùm ratio nihil aliud contrà sit, quàm stul¬
ticia maxima. Quamobrem summè neces¬
sarium foret, vt etiam de hac aliquid Theo¬
logi cognoscerent, experirentur quid magi¬
ca sit, & non sic immeritò sine fundamento
fascinationem appellarent. Valdè foret eis
vtilis magica scientia, cùm ipsi Scripturae sa¬
crae Doctores atque Magistri velint esse, ta¬
lésque sibimet fore persuadeant. Non quòd
putem istos vti magica scientia debere, per
eam operari quidpiam, sed eius expertos es¬
se, nec non ipsius effectus atque virtutes co¬
gnoscere, propter alta, magnáque mysterio¬
rum arcana, quae sunt in sacris Scripturis
occulta, per Apostolos, Prophetas & Chri¬
stum ipsum prolata, & quę nos per nostram
humanam rationem intelligere non possu¬
mus, nec inuestigare.
Quis Theologorum ignarus magię? Dae¬
monium eiecit, aut Spiritum arcuit, vel ad
se vocauit, veniréque iussit: aut, quod lon¬
minus est, aegrum sanauit, vel ei praestitit
aliàs auxilium per solam fidem suam: vt in¬
terim taceam hac ipsum transplantasse mon¬
tem in mare. Sequitur inde, fidem illam, de
qua loquitur Christus, ipsosmet nec pa¬
rum,