131
dissoluit, & hoc illi permiscet. Propterea dixi lib. 1. cap. 12.
aquam, quae per terrae meatus fluit, inuenire substantiam disso¬
lubilem substantiae terreae, scilicet sulphur lotum, quod terrae
pinguedo est, ipsumque dissoluit, & se uniformiter illi coniungit,
ut ex ambobus fiat una substantia naturalis, haec commixta per
successiuam decoctionem in minera inspissatur & induratur, &
fit metallum. Si autem contingat interdum, me aliorum opinio¬
nes reprehendere, repræhendo eas simplici litera. Saepe enim
id praeposuimus, quod postponi debebat.
DEMO: Si omnia metalla ex sulphure & uitriolo generan¬
tur, per longam decoctionem transmutata in aliam substantiam
sulphuris & argenti uiui, Vnde ergo tam diuersa eorum ua¬
rietas?
GEBER. Ex diuersitate loci mineralis, & accidentium, quae
primae materiae minerali superueniunt, & adhuc ex diuersitate
sulphuris loti & calore diuerso, qui uarijs modis digerit mate¬
riam metallicam.
DEMO: Possunt ne accidentiae haec superuenientia remoueri:
GEBER. Omnia accidentia primae materiae metallicae su¬
peruenientia, artificio separari possunt, ut manifeste ostendi in
proemio libri inuestigationis, cap. de praeparatione aceti acer¬
rimi, & in fine praedicti libri. Dico praeterea, etiam partes indi¬
gestas posse digeri.
DEMO: Haec quantum ad declarationem principiorum na¬
turalium, mihi sufficiunt. Nunc de principijs artis agendum,
quomodo naturae principia, etiam artis principia sint, & quo pa¬
cto ars naturam imitari possit?
GEBER. Lib. 1. cap. 5 dixi, oportere artificem cognosce-
re principia huius artis, & radices principales, quae ex substant¬
tia operis pars sunt. Qui enim principia non nouit, finem non
assequetur. Ergo scias, eas transmutationes & generationes,
quas natura facit mediante semine aliquo, hanc eandem & arti¬
ficio interueniente aliquo semine fieri posse. Quod S. Thomas
quoque affirmat in 3. lib. metheo: dicendo Alchimistas per iam
dicta
C iij