131
dicta naturalia principia, hoc est, per sulphur & argentum uiuum,
ueram metallorum generationem posse facere. Cum igitur na¬
tura habeat suum proprium naturale semen praedictum, in me¬
tallorum generatione naturae apte & prope accedentis, ut in
metalli naturam conuertatur, necesse erit ad praeparationem
Elixir, quod metallum est, caetera omnia in perfectione supe¬
rans, hoc fieri mediante aliquo semine naturali proprio, sine quo
solus Deus, naturae creator, aliquid generare potest, ut ex lapi¬
de panem, ex costa uiri mulierem.
DEMO: Omnium Philosophorum opinio est, quatuor ele¬
menta omnium rerum mixtarum esse principia. Ad hanc opi¬
nionem tu quoque accedis lib. 1. cap. 6. dicendo diuersam prae¬
parationem metallorum, causam esse diuersitatis specierum,
Ergo in omni re elementata & artis & naturae principia sunt, &
ex omni re accipi possunt?
GEBER. Si me recte capis, dico elementa, lapidis Philoso¬
phorum, non esse remotissima elementa, nec eadem cum elemen¬
tis caeterarum rerum. Sunt enim haec elementa, lapidis Philoso¬
phorum, alterata & transmutata à sua prima natura, & naturam &
proprietatem acceperunt propinquam, ut iam in metallum transmu¬
tari possint, quod caeterarum rerum elementis minime conuenit.
DEMO: Accipiam igitur uitriolum commune, quod naturale
semen est metallorum, & per distillationem extraham duplicem il¬
lum fumum, quem temperato igne conuertam in substantiam
sulphuris & argenti uiui, & hoc pacto imitabor naturam.
GEBER. Vitriolum hoc, principium est, ab arte remotum.
Scripsi autem lib. 1. cap. 8. nos non posse naturam imitari in
suis principijs. & lib. 3. cap. 2. in fine ostendi, naturam in sul¬
phure, arsenico & mercurio minime imitabilem, hoc est, nos ea
minime fugere, aut etiam dissimulare, quae per naturam gene¬
rantur, neque eo modo ad perfectionem perducere posse. Cum
enim hi fumi subtilissimi sint à natura, calore temperato indu¬
cuntur ad perfectionem in mille annis. Nos autem uehementi
calore cupientes tempus adeò longum abbreuiare, omnia resol¬
uuntur in fumum.
DEMO: