131
ra sulphuris & mercurij, nihilominus cum subtilia & tenera sint
& ualde debilia, non sufficiunt generationi metallorum aut Eli¬
xir sine adiutorio alterius sulphuris & mercurij, ab hoc diuersi
& separati. Propterea scripsi lib. 7. cap. 14. Arsenicum, mate-
riam esse subtilem, cum oleum fit, de quo locutus sum lib. 2. cap.
12. & corpus debile sit, cuius mentionem feci cap. 11. praedicti
libri. In secunda causa, siue ratione descensionis sulphuri simile
est, cum sit subtilissima & maxime fixa pars sulphuris. In hoc ta¬
men à sulphure differt, maximeque diuersum est, quod arsenicum
sit facilis tinctura cum albedini tum rubedini. Et uolebam in eo
loco ostendere, ipsum ex sulphure & mercurio compositum esse.
Quamuis enim haec tingendi facultas facilis sit, inutilis tamen
est, & parum firma. Itidem locuti sumus de arsenico, sub no¬
mine Veneris cap. 2. libri primi, hoc appellando, medium inter
Solem & Lunam: intelligo inter sulphur & mercurium, quia de
uno & altero participat. Raymundus in libro ait: cuius titulus
est Apertorij, de arsenico uerba faciens, dixit: animam parti¬
cipare cum natura, corpore & spiritu, hoc est, sulphure & argen¬
to uiuo, per quam participationem, potestatem acquisiuit, haec
colligandi inuicem. Sulphur autem in rubedinem facile tingit,
in albedinem uero difficulter. De hoc sulphure sub Martis no¬
mine itidem locuti sumus lib. 1. cap. 10. ipsum appellantes, tin¬
cturam facilem rubedinis, albedinis uero bonae difficilem, Vt
aperte ostenderemus, tincturam rubeam, quae in sulphure faci¬
le apparet, in putrefactione utilem non esse, sed noxiam potius.
Quòd uero sub rubedine albedo lateat, ut in lib. testamenti mo¬
nuimus, ad quam albedinem per longam sublimationem & lo¬
tionem perueniatur, propterea tincturam difficilem appellaui¬
mus. Moricinus dicit, nostram Latonam, quantumcunque ru¬
bra sit, inutilem esse, nisi rubedinem albedo consequatur: hoc
est, nisi rubedo in albedinem confertur. Scripsimus & nos su¬
pradicto cap. de arsenico: duo arsenici genera esse & sulphu¬
ris, scilicet, citrinum & rubrum. Cum igitur arsenicum ignis
expressione distillatur cum aqua mercuriali, rubrum est, Aqua
uero
D ij