131
uero alba, huic ambo simul iuncta colorem efficiunt citrinum
Haec omnia confirmat senior Philosophus, cum dicit: Philoso¬
phos ueteres animam & spiritum, qui ex hac commixtione exur¬
git, arsenicum rubrum, & citrinum appellasse, per rubrum in¬
telligentes, animam tingentem. Similiter uocabant hanc aquam
hoc est, sulphur rubeum, & spiritum arsenicum citrinum. Quia
spiritus animam dealbat, & eam suo colore inficit. Et uocabunt
hanc animam, aes, & hoc est fumus grauis. Et nos diximus lib.,
1. cap. 21. Venerem tingi colore citrino à tutia, hoc est, fimo
illo albo. Similiter & sulphur rubrum & citrinum est, Rubrum
autem post putrefactionem materiae, Cum autem sub mercu¬
rio albo coniungitur, citrinum efficitur. Est enim citrinus co¬
lor, determinata proportio rubei & albi. Propterea Tutia, quae
fumus albus est, nostri mercurij albi, colore citrino ipsum cor¬
pus rubrum inficit, uidelicet, nostrum aes, ut lib 3. cap. 3. satis
aperte ostendimus, & cap. 4. eiusdem libri dixi, illud, quòd à
corporibus metallicis sublimatur ignitione forti, ut quòd ex ip¬
sis subtilissimum fuerit ascendat, hoc est, fumus albus cum sul¬
phure, aurum uocato, & arsenicum ipsum esse coloris citrinissi¬
mi, & cum arsenicum fixum redditur simul cum sulphure (hoc
est lento igne in ultima decoctione) Sublimatio uero amborum
melior est, ex calce istius metalli, quod indicabimus. Quamuis
uero & sulphur & arsenicum, medicina sit perfectiua nostri
mercurij, nihilominus sine ipso Elixir fieri non potest, hoc est,
sine commixtione cum corporibus. Cum uero sulphur post lo¬
tionem, aquamosum, & in corpus reductum, tandem & fragile
fuerit, praeparatum est.
DEMO: Sulphur arsenicum & mercurius cum fixa reddun¬
tur, non funduntur, neque corpora penetrare possunt, quia iam
terrea facta sunt. Si uero non reddantur fixa, spiritus ipsum ab
igne distinguunt, ergo ex his Elixir fieri non potest.
GEBER. Haec est una ex rationibus quorundam, qui in hu¬
ius artis praxi parum exercitati sunt. Horum memini, lib. I.
cap. 10. incremento eos, cum huius rei paruam habeant noti¬
ciam,