131
ciam, etiam operationem hanc minime absoluere posse, sed
tuis rationibus fortiter insistentes, in uitium cadere, malae con-
selquentiae, propter insufficientiam.
DEMO: Logicum illum sermonem non assequor.
GEBER. Vitium consequentiae committitur, cum à supe¬
riori ad inferius arguimus alurmatiue, non enim recte conclu¬
seris, fixum esse, ergo terreum, nam hic arguendi modus, uitiosus
est propter insufficientiam. Possumus enim spiritus reddere
fixos, ut nequaquam in naturam terream conuertantur, & fun¬
dantur, & in corpora penetrare possint. Et quantum ad sulphur
pertinet, manifestum est, ex libri primi capite 10 & 13. itidem
ex lib. 2, cap. 12. & 18. & lib. 3. cap. 1. & 6. de mercurio dis¬
serendo, lib. 3. cap. 6. dixi etiam, hunc posse fixum fieri, ut tamen
in terrestreitatem minime conuertatur, cum etiam per eiusmodi
transmutationem, in terrestreitatem figi possit, cum per festi¬
nam & breuem fixionem, quae per praecipitationem fit, siue di¬
stillationem figatur, & in terram transmutetur, in fecibus adustis,
remanentibus in fundo uasis siue bocciae. Et haec est transmuta¬
tio festina, primae formae mercurialis, quae in sex horarum spa¬
cio perficitur. Terrestreitate uero remota, per lotionem coniun¬
git se, & unitur caeteris spiritibus praeparatis. Positus uero in suo
uase, ad ignem lentum, uapores ab eo saepius successiue, siue sen¬
sim ostendunt. Hac uero longa & tarda confirmatione & fixio¬
ne, fusionem metallicam non perdit, neque in terram conuertitur.
Lib. 2. cap. 6. diximus: hunc mercurium duas possidere humi¬
ditates unam, quae ab eo remoueri possit ignis uiolentia, hoc est,
per distillationem, per ignis expressionem, & hoc, quod in fundo
uasis remanebit, non funditur, fixum enim iam & terreum est.
Terrestreitate uero per lotionem remota, altera humiditatis, in
ipso remanens, suo igne remouetur, scilicet, igne lento, qualis
conuenit ultimæ fixioni spirituum. Quantum uero ad præpa¬
rationem & fixionem aliarum rerum, naturae terreae pertinet,
figuntur corpora metallica, per calcinationem, ut manife¬
ste ostendimus libro primo, cap. 18, dicendo: per calcinatio-
nem