131
minus facere perfectas, quibus transmutare & tingere nouerunt
metalla quaedam in auri & argenti colorem. Cum uero in omni
genere, in quo isti gradus perfectionis inueniuntur, necesse est
perueniri ad unum fingularem, qui supremum & perfectissimum
gradum teneat perfectionis in eo genere, ut Aristoteles affir¬
mat lib. 10. Metap. Erit quoque in hac arte necessarium, ut inueni¬
amus unam medicinam metallicam perfectissimam, quae transmuta¬
re possit metalla imperfecta, in uerum aurum & argentum, propte¬
rea quòd hae res, quae in substantia affinitatem habent per mutuam
corruptionem, una in alteram transmutari possit, ut uidemus in
commixtione elementorum. Cum uero omnia metalla (ut supra
ostendimus) ex una & eadem substantia generata sint, & nulla
differentia inter ipsa sit, praeter accidentia, & maiorem minoremue
digestionem. Ergo accidentia remouendo, & partes indigestas
sufficienter digerendo, unum in aliud, quod super caetera perfe¬
ctissimum fuerit, transmutari poterit. Et in hoc artificium, na¬
turae operationem uincit. Artificium enim potest metalla inti¬
me purgare, quod natura non potest assequi. Eadem est senten¬
tia S. Thomae. Is enim in principio quarti libri Metheo: dicit
metalla transmutari posse unum in aliud, cum naturalia sint, &
ipsorum materia eadem. Propter hanc causam posuit Hermes
circulationem inter metalla. Ego quoque multis in locis monui,
hanc medicinam ex metallis fieri debere, & hoc omnes Philoso¬
phi affirmant.
DEMO: Tam euidentissimis rationibus & argumentis
adducor, ut tandem credam Elixir, ex metallis faciendum esse.
Debet autem ex omnibus simul, uel ex uno solo fieri?
GEBER. Cap. 5. libri primi dixi, artem nostram ad finem
perfectionis non perduci, rerum copia siue multitudine, cum
ea sit unicus & solus lapis & materia unica, in qua totum magi¬
sterium consistit, cui nihil omnino adiungitur aut ab ea aufertur
in aliqua parte, exceptis superfluitatibus, quae in praeparatione
separantur. In hanc sententiam loquitur Hali Philosophus dicendo,
totum artificium in uno lapide contineri, cui nihil adddatur aut com¬
misceatur