457
GENESIS. 33
bus à Deo sibi concessis, imitaretur ad hunc mo¬
dum: In mysterio magno increato creauit Deus
coelum & terram. Non dicit etiam Moyses crea¬
tionis principium fuisse creatum, sed in eo crea¬
tionem omnem factam esse asserit.
Vt tandem ad principij declarationem ve¬
niamus: Quis ignorat quaeso, vel minimum ae¬
dificium indigere suo principio, à quo in per¬
fectionem assurgit, ac tale fundamentum esse,
in quo, vel super quod extruitur? Si principium
igitur omnis aedificij, fundamentum sit eius,
quid obstabit, quin opificij tanti, quantum cer¬
nimus esse mundum hunc vniuersum, dicamus
principium Physicum fuisse fundamentum
ius, in quo, & supernaturale principium esse, su¬
per quod creatum est atque fundatum? Nónne
duobus fundamentis opus esse scitur in omni¬
bus manufactis aedificijs: vnum ex eadem ma¬
teria ex qua constant: alterum super quod illa
quiescunt, & sine quo persistere non possunt?
Oportet igitur haec duo coniuncta simulesse, li¬
cet etiam diuersae conditionis existant atque na¬
turae. Vnum porrò pars est aedificij, vt sunt pri¬
iacti super fundum lapides: alterum verò
extra aedificium, at sine quo illud etiam consi¬
stere non potest, vt est fundum, quo totius stru¬
cturae pondus sustentatur. Creationis igitur
mundi principium est eiusdem fundamentum.
Interrogabit fortassè quispiam, vtrum istoruni
C statua¬