457
34 PHYSICA
statuamus pro principio? Sat superque per ea
quae dicta sunt, responsum est: vtrumque vide¬
licet coniunctum alteri, vt aut vnum esse opor¬
teat, aut ruere quod superaedificatum est. Nec sa¬
tis per ea quae dicta sunt hactenus, apertè inno¬
tescit, quid creationis tam admirandum sit prin¬
cipium. Libenter abstinerem à propalatione
sacratissimi huius mysterij magni increati. Ve¬
rùm aliud quid me facere licet ac decet, quàm
quò fata trahunt obtemperantissimè sequi? Fa¬
teor ingenuè hoc loco, me nihil praeterquam
sub diuino dictante spiritu, scriptorem & mo¬
nitorum eius exaratorem agere, velut è profun¬
dissimo somno excitatum. Quid miser homo
de se promere, praeter meram ignorantiam po¬
test? aut quid habet quo glorietur potiùs, quam
à Deo gratiam assecuntum esse, seruitio digna¬
tum eius, & obsequio, cui soli gloria conuenit?
Faxit igitur qui potest, velleque solus habet, vt
eius ductu felici, comitibusque fidis, inchoatum
hoc opus eo fine perficiam, ad quem nutu suo
dirigere voluerit. Minimè dubitandum, quin
ad vindicias veritatis ab ijs oppressae, qui falsò
hactenus eam sibi totam vindicarunt, & in li¬
berationem eorum, qui his ducibus ita caecuti¬
uerunt, vt apertis etiam oculis, mente nihil
prorsus percipiunt: nunc verò vtrobique lucem
videant eius, qui lux est, & lucem inaccessibi¬
lem inhabitat: cui soli honor sit, laus, & gloria
in aeternum.
Ani¬