457
GENESIS. 35
Animaduertite igitur fideles, ad ea, quae sub
integumento potiùs satere plurimos aequum
esset; quàm promulgari paucissimis. Et nime
stimulus in animo quodammodo congerer ad
exprimendum, effari haudquaquam ausus es¬
sem. Vt tamen aliquando videant homines er¬
ga Deum & naturam ingrati, quàm atrociter
hactenus veritati restiterint, ista diutius sub si¬
lentio praeterire, periculosum fore duximus: ne
fortè pertinaciùs in hoc errore persistentes, eti¬
am alios multos, alioqui natura bonos, cor¬
rumpant, ac in similes errores attrahant. Aeter¬
num ergo sapientiae verbum aeternae, in immensi¬
& infiniti sui centro aeterno, finiti & quandoque
transituri centrum collocare voluit, vt in eo si¬
bi materiam praepararet absque vlla praeiacen¬
te materia quapiam, ad mundi creationem ido¬
neam. O admiranda sapientia, quae ex punctu¬
lo vix intelligibili, quicquid vnquam ingentis
machinae huius, vastae ponderosaeque molis à
creatione factum est, solo verbo potuit excita¬
re! Quis satis admirari poterit, omne quod gra¬
ue dici potest ac onerosum, hoc vno solo pun¬
cto, puncti virtute sola sine molestia gestari, fir¬
figi, ac supra omnem constantiam retineri,
citraque vllam vacillationem sustentari? Sed
quis non, magis quàm mirabitur, stupefiet, dum
considerabit medium absque terminis vel ex¬
tremis assignari? quod praeter omnem geome¬
C 2 tricam