457
36 PHYSICA
tricam rationem, imò supra captum angelorum
(vt interim de hominibus taceam) factum esse
scitur ab eo cui soli nota sunt omnia. Diuinita¬
ti nihil similius centro. Nam vt ipsa incompre¬
hensibilis, inuisibilis, non mensurabilis, infini¬
ta, indeterminata, & si quid vltra dici potest,
mnia similiter in centro quadrare conuenire¬
què certum est. Hoc enim quia locum nullum
occupat ob quantitatis carentiam, comprehen¬
di non potest, videri, nec mensurari. Tum etiam
cùm ea de causa infinitum sit, & absque terminis,
locùm non occupat, nec depingi potest, vel imi¬
tatione fingi. Nihilominus omnia quae locum
etiam non implent ob carentiam corpulentię,
vt sunt spiritus omnes, centro comprehendi
possunt, quòd vtraque sint incomprehensibi¬
lia. Quapropter verba creationis, in principio vi¬
delicet, ad locum referri Physicè nequeunt, etsi
ad centrum sit relatum principium.
Nec praetereundam esse iudico mirabilem
admodum centri naturam, quod ad sphaerae for¬
mationem attinet ex Physica. Ex eo namque ab
omni parte fluentibus aequalib. lineis sese mu¬
tuò contingentibus, exurget inde solidum cor¬
pus sphaericum, tot centrorum in superficie, quot
fluxerunt è centro lineae. Patet inde sphaeram
quantumuis ingentem carere basi, ac in plano
minimè, nisi retenta, quiescere posse. Non ab¬
surdè igitur concludimus ex his, sphaeram om¬
nem è