457
GENESES. 37
nem è centro suo natam esse naturaliter & Phy¬
sico modo, per sui centri immoti radios exten¬
sos ad iustam superficiem, id est, aequaliter fini¬
tam atque determinatam. Et quanquam ista
vobis, vt inaudita priùs, admodum rudia vide¬
ri possunt: talia tamen est quòd existimetis, vt
quae praeclara mentis acie praeditis etiam, per
totum vitae curriculum, abundè satis exhibeant
contemplationis, atque studij, necdum quidem
eos vix millesimam centri partem assequi pos¬
se putate. Sanè quicunque centri naturam probè
cognitam haberet (vt ait virquidam excellen¬
tissimus in adepta Philosophia) ipsum nihil
eorum quae in coelo & in terra sunt naturalia,
latere quoquo modo posset. Vt igitur centri
nullus est finis, virtutum eius etiam & arcano¬
rum abyssus infinita nullo calamo fatis descri¬
bitur. Quare tantisper ab eo describendo tra¬
ctandoque nobis erit quiescendum; quo ad cae¬
tera quae de mundi creatione putamus esse no¬
tatu digna, contemplati fuerimus ex Physica.
Solùm hoc addemus, centri videlicet, necnon
eorum quae prodire queunt ex ipso, rudem &
impolitam adhuc imaginem proponi, quam
politioris ornatus cultoribus exhibemus deco¬
randam. Sat nobis modò fuerit, si qualemcun¬
que semitam arcanorum naturae studiosis, qua
pateat iter ad altiora, strauerimus. Ianitores su¬
mus, sis tu lector optime qui penitiùs in abdi¬
C 3 tiora