457
38 PHYSICA
tiora penetres, aut is quem te constituat ille,
cuius est vnumquemque ad suae vitae munus &
officium reuocare.
Creauit Deus coelum & terram.
Opus est solius Dei creatio. Quis enim alius
ex nulla praeiacente materia vel substantia,
materiam excitare potest? certè nullus angelo¬
rum neque hominum. Cùm igitur Moyses di¬
cat, in principio Deum creasse coelum & terram,
nec subdat ex qua materia, tacitè nobis innuit,
coelum & terram fuisse rerum omnium primam
materiam, ex centro (vt auditum est) per verbum
Dei excitatam. Nec repugnat sententiae patrum
asserentium, ex nihilo coelum & terram esse crea¬
ta. Nam respectu coeli & terrae perfectam essen¬
tiam, formam, & materian. habentium, quod
his carere intelligitur, vti centrum, censeturet¬
iam pro nihilo.
Caeterùm operis omnis excellentia potissi¬
mùm ex eo iudicatur, cùm in ipso videntur pri¬
mis vltima, & è contra, mutuò sibi correspon¬
dere. Diuini porrò huius opificij duo principa¬
lia membra corporis vnius mundi videlicet,
perbellè referunt hominis creationem vnius
in duo postmodum à Domino diuisi. Verùm
quia partes ex vno & eodem sunt, in vnum rur¬
sus conuenire plurimùm appetunt: hoc ope¬
rante