457
GENESIS. 39
rantè tertio, nempe vinculo naturae per mutuum
vnitatis suae naturalis amorem, & appetitum.
Terra erat inanis & vacua.
Quaenam fuerit mundi materia prima, di¬
ctum est priùs; iam pro parte qualis exti¬
terit, indicatur. Per inanitatem quid aliud hoc
loco praeter inopiam & indigentiam, copia quan¬
doque supplendam, intelligi posse videmus; &
per vacuitatem, vltra locum, sterilitatem ac in¬
foecundum statum etiam in meliorem condi¬
tionem redigendum, vt patet ex sequentibus?
Et quamuis terrae hîc solummodo fiat mentio,
nihilominus sub ea appellatione comprehen¬
ditur vniuersa regio elementaris, quae postmo¬
dum sub firmamento locum obtinuit. Conie¬
ctura quadam eius occasio nobis apparet, quòd
elementum hoc prae caeteris suapte natura flui¬
dis, mobilibus ac raris, stabile, firmum, ac soli¬
dum, centro sit affinius: tum etiam progignen¬
dis creaturis ad vitam hominis necessarijs, ac
deferendis magis idoneum, magisque notum
prae caeteris.
Et tenebrae erant super faciem abyssi.
Clariùs materiae mundi primęstatus inno¬
tescitur, vt quae fuerit abyssus perfusa tene¬
C 4 bris,