457
40 PHYSICA
bris, coelum atque terram permixta simul in se
complexa. Quis non ex his adhuc intelligit
mnia sub vnitate priùs comprehensa, & in vni¬
ca massa tantisper delituisse, donec à summo
creatore manifestata sint per separationem?
Et spiritus Domini serebatur super aquas.
De materia prima concludit Moyses, innu¬
ens coelum, terram, & totam abyssum aquas
fuisse. Vnde manifestè liquet ea omnia solum
vnicum quid extitisse specimen aquarum re¬
ferens, super quas spiritus Domini ferebatur.
Sunt qui interpretantur Moysen per abyssum
& aquas, vnum & idem intellexisse: quod sanè
probabile est. Nam adhuc nulla fuit mundi fa¬
cta distinctio, donec Deus creasset lucem, eam¬
que postmodum a tenebris diuisisset. Vnde col¬
ligitur per omnia quae dicta sunt, vnicam mas¬
sam intelligi, vsque ad primam diuisionem, lu¬
cis nimirum à tenebris.
Dixit quoque Deus, Fiat lux, & facta est lux.
Absoluta mundi materia & forma primor¬
dialibus, Deus creare voluit lucem. Est enim
spiritus in quo vita rerum naturalium, à Do¬
mino conditore posita est. Hac sanè fuit opus
ad supplendum ea quae de terra dicta sunt &
abysso,