457
GENESIS. 43
seruire Deus nobis voluit. Alienae sunt prorsus
à tenebris exterioribus extra vel praeter naturam
ortis, in quas angelus malus deiectus esse legi¬
tur. Cęterùm quod ad vnum diem attinet, sen¬
tentia doctorum piorumque virorum est, hunc
nobis summa cum reuerentia considerandum
esse, vt qui in creatione mundi intelligibilis,
per conceptum in mente diuina sit absolutus,
& non alijs quinque diebus annumeratus, qui¬
bus hunc sensualem & visibilem mundum, ad
exemplar illius idealis conditum esse, materi¬
aliter tamen volunt, & ideo ab altero die prius
inchoatum. Est enim primus numerus, duali¬
tatis videlicet, materiae repręsentatiuus, vt vni¬
tas formae, vel potiùs ideae primae. Trinitas ve¬
foetus est vnitatis, vti quaternarius dualita¬
tis. Mundum itaque volunt sub vno die diui¬
nitus, & non primo, creatum esse idealiter vnum,
& postmodum sub numero primo per ordinem
materialiter ideae suae repraesentatiuum. Impi¬
um namque videtur, vnitatem sub numerum
& ordinem velle concludere, licet vnitatibus
constare numerum humana ratio doceat. non
propterea censendum vnitatem in serie nume¬
rorum esse connumerandam. Differunt enim
vnitates ab vnitate, non minùs quàm confu¬
sio multitudinis à simplicitate. Plures vnitates
quia multitudinem efficiunt, vt hanc, nec illas
vllo modo potest vnitas admittere. Quapro¬
pter