317
ILLVSTRISSIMO ET
GENEROSISSIMO PRINCIPI AC
DOMINO, DOMINO RICHARDO DEI
gratia, Comiti Palatino Rheni, Duci Bauariae superioris &
inferioris, Comiti in Spanheim, &c.
CVM id imprimis pessimè habere plurimos
animaduerterem, & conqueri nullum in scri¬
ptis Paracelsi hactenus ordinem seruatum es¬
se, alioquin eius doctrinae satis addictos, Illu¬
strissime Princeps. E re ipsorum atque totius
R. P. studiosorum vtilitatis, & praesertim aegro¬
rum esse putaui, si quomodo ea quae sparsim
distracta diffutaque membratim erant, & non integra, neque seria¬
ta compage qua fuerant olim ab autore conscripta, resarcirentur.
Neminem, vt opinor, latere puto ipsum ante mortem admodum
paucos edidisse libros, infinitos autem reliquisse, partim propria
manu, partim & pro maiori parte amanuensium ex eius orede¬
scriptos, non editos, varijs locis & muris conclusos. Fortasse quòd
euenturum praeuideret, vt eius aduersarij (quos Athenienses, isto¬
rum puta discipulos, vocat) efficerent quocunque modo, ne à suis
vbique locorum Typographiarum positis censoribus admitteren¬
tur, aut aliàs interciperentur, ac ad hunc aliúmve modum deperi¬
rent. Ex aduerso speraret, si tantisper latitassent, futurum vt ab ali¬
quibus probis inuenti viris, vna dierum post eius mortem, cessante
per obliuionem inimicorum liuore, fato quopiam ederentur absque
molestia. Haud secus accidit ex parte quàm existimârat, in aliquo¬
rum enim Principum manus & potestatem inciderunt, at maxi¬
mo omnium malo intercessit, vt post illorum obitum in idiota¬
rum tyrannidem delapsi miserrimè dilaniati sint. Quorum non¬
nulli
(*) 2