233
14 EXPLICATIONES
ligere vult per animantia cuncta: scilicet omnia quae
sunt et in firmamento coeli, & sub eo in elementis. Quan¬
doquidem viuunt, animamque habent omnia, quae crea¬
ta sunt ab authore vitae, qui nihil vnquam anima &
vita carens condidit, at viuit omne, quod ab aeterna vi¬
ta verboque Dei factum est. Verùm istos haec particula
decipit, adduxit ea videlicet, ac si ex diuersis collecta
locis Adami proposuisset oculis. Num vident eadem vti
locutione Deum, cùm statim inde post dicat, & ad¬
duxit Euam ad Adam, quae tamen prae conspectu prae¬
sens erat in eodem loco? Aliud igitur, quàm literam so¬
nat, similis adductio, videlicet inductionem, siue im¬
pressionem cunctarum rerum, quae Deus in vsum Ada¬
mi condiderat: notitiarum, artium & scientiarum,
quae circa illas versari poterant. Adduxit igitur, vt
videret, id est, intelligeret quid vocaret ea, hoc est,
quas vires atque virtutes haberent, à quibus, &
sum, & nomenclaturam desumeret, ipse cognosceret,
suósque doceret posteros. Exempla similia passim ha¬
bemus in sacris scripturis; vt primo Regum primo, de
Samuele postulato & posito à Deo propheta. Hinc
sumpsit exordium ars illa diuina Cabala, quae de di¬
uinis Dei nominibus primùm, tum de alijs disserit à
virtutibus impositis. Hîc ruit Graecorum ac infide¬
lium schola, quae vel ab externis formis, vel ex opi¬
nione sua quapiam, diuersa nomina rebus indunt, hinc
inde corrasa, nulla rerum eiusmodi virium, neque
virtutum habita ratione. Concludit igitur sacra scri¬
ptura, sub formatis à Domino Deo de humo cunctis
niman¬