233
IN AVRORAM. 15
nimantibus terrae, & vniuersis volatilibus coeli, quic¬
quid est, & in coelo, & in terra creatum, in principio,
Genesis primo & secundo capitulis. Ista generaliter
comprehenduntur eo, quod habetur Adamum appellasse
nominibus suis cuncta animantia, putato cùm mobilia,
tum immobilia. Sed continuò sequitur animalium dun¬
taxat mobilium nomenclatura, vniuersorum nempe
volatilium coeli, & omnium bestiarum terrae. His prae¬
monuisse lectorem oportuit, quo meliùs de reseruatione
artium instrueretur, in columnis. Arguet nasutulus
quispiam ex infidelium schola dialecticus: Quid opus
fuit (inquiet) ea per lapides, quae per homines potue¬
rant conseruari, vel in ipsorum memoria, vel scriptis
intro in arcam assumptis, vnà cum animalibus cunctis?
&c. Ad haec & similes malignorum hominum argutas
interrogationes, & impias magis quàm Christianas,
per simile respondebitur: Non aliter opus fuisse, quàm
Dei legem admodum breuem, insculpi tabulis marmo¬
reis siue lapideis, quae potuit imprimi hominum memo¬
riae: Sic voluit enim Altissimus sic iussit, sit pro ratione
nobis eius obseruandissima iustissimaque voluntas. Lapi¬
dea sunt hominum corda, pariter et ingenia, quod qui¬
dem arcanum praefigurat sapientibus magis ac pijs, plu¬
ra hinc esse colligenda, quàm rude hoc hominum genus
scholarum infidelium percipere potest: intelligenti pau¬
ca haec resolutio satisfacere debet. Haec de conseruatio¬
ne artium in duab. columnis allegoria, videtur alludere
ad binas tabulas Moysi traditas, quarum vnam siue priorem
fregit: hoc loco traditur etiam, Noach post diluuium in