457
58 PHYSICA
tur altissimus Deus terram ornasset vegetanti
virore, coelum decorare voluit luminaribus innu¬
meris, vt etiam ex ordine priori dictum fuerat,
Terra erat inanis & vacua; mox inde subiungitur,
Et tenebrae erant super faciem abyssi. Notandum in
hoc ordine mirum latere mysterium. Voluit
nim summus rerum conditor priùs creare ve¬
getantia, quàm solem & reliqua luminaria, ne
fortassis homines impij ab his illa creata, vel
inde primarias vires atque virtutes fuisse sorti¬
ta crederent, & creaturis ad hunc modum tri¬
buerent, quod Creatori soli conuenit. In eum
nihilominus errorem incidit maior pars homi¬
num, vt ab eis infidelibus videre est, qui solem
& stellas adorant, vero Deo neglecto, vel sibi
saltem ignoto. Nos verò Christiani virtutes
mnes cùm naturales, tùm supernaturales, vni¬
cae virtuti, solique Deo ferimus acceptas in om¬
nibus. Et quamuis fatemur (vt aequum est) cun¬
cta primùm à Deo solo fuisse vt creata, pariter
& animata, suisque dotata virtutibus: in propa¬
gationem tamen eorum quae post creationem
generari debebant in elemetis, videmus ipsum
vti velle suis medijs, vtputa superiorum lumi¬
narium virtutibus, ex ipso etiam procedenti¬
bus, vt legitur.
Et sint in stationes & tempora. Nunquid statio¬
nes temporum, dierum & annorum iuxta vi¬
cissitudines, productionis rerum ex terra sunt
causae