233
16 EXPLICATIONES
Armenia sub monte Araroth, columnam vnam tantùm
è duabus inuenisse, cui superioris & inferioris globi ra¬
tio, virtus, & efficacia, per cursus planetarum designa¬
tae fuerant: alterius columnae, tabulam fractam figu¬
rantis, nulla prorsum facta mentione. Vt etiam bina¬
ratio fuit posterioris tabulae legis, quae Deum & homi¬
nes concerneret, columna similiter à Noach inuenta
superiorum, putà coelestium & inferiorum, videlicet
elementalium ac terrestrium, instructionem generalem
continebat. Hactenus de restrictione specialium artium
ad sua genera dictum est, nunc verò de generum isto¬
rum expansione, siue dilatatione rursum in suas spe¬
cies, à diluuio, deinceps audiamus. Vniuersalis (in¬
quit) haec notio frustulatim in diuersa distracta, viri¬
bus suis imminuta est. Monarchia siquidem verarum
artium in diuersas ac varias democratias partita fuit,
in Astronomiam videlicet, Magiam, Cabalam, Alchi¬
miam, &c. quae omnes ex vnico fonte veritatis, ac lucis
vtriusque supernaturalis & naturalis cognitione, per¬
fectissimae prodierunt: iam per distractionem, peculia¬
res quaeque sibi finxit origines, & fundamenta posuit,
quo factum, vt Monarchia vera suis viribus diminuta
sit. Haec equidem est Magiavera, cuius membrum in¬
telligendo hoc vnicum, quo lacob in picturandis ouibus
fuit vsus, reliqua non potes ignorare. Naturaliter enim
considerare, grauidi & praegnantis desiderij ex potu
nutrimentum, à coloratis variegatisque haustibus, per
virgas, immutaturum naturam atque partus ouium in
pellibus, cortici virgarum correspondentibus, naturalis
Magiae