457
GENESIS. 61
in eis apparentium, quę partim & potissimùm
nos admonent irae Dei propter nostra peccata
commotae, & ad resipiscentiam nos incitantis:
partim obseruationib. ad agriculturam: item
dierum & annorum notationibus ad annales
& alios vsus, qui faciunt in societatis necessitu¬
dinisque hominum inter se conseruationem.
Nec desunt qui per signa velint Astronomiam
intelligi, vt quae ab eiusmodi signis petenda sit
in futurorum praedictionem. Verùm haec opi¬
nio per Christum refutatur, cùm dicat Aposto¬
lis, sua non interesse nosse tempora, quòd reser¬
uata sint in arcanis Dei. Paracelsus etiam non
hinc suam artem deriuare vult, quam signatam
vocat, sed potiùs à Physiognomia quadam & ob¬
seruatia notarum impressarum siue insculpta¬
rum à superioribus in inferiora quaeque per in¬
fluxum, à quibus etiam rerum eiusmodi vires
atque virtutes nobis innotescunt. Non docetur
haec ars in scholis infidelium, neque ex homi¬
num vanis opinionibus vel somnijs, atex luce
naturae, quae per supernaturalem sit illustrata:
proinde ab hac petendum vt illam obtineamus.
Sunt nihiloninus media quędam hominibus
bonae voluntatis à Domino concessa, quibus ad
ea percipiendum & intelligendum animus
psorum optimè disponitur, & ab omni libera¬
tur impedimento quo remorari posset. Verùm
enim uero pigris & accidiosis hominibus rarò
vel