457
62 PHYSICA
vel nunquam contingere solent: & praesertim
eis prorsus denegantur, qui talia contemnunt
ex ignorantia. Dupliciter autem inferiorum
notae considerandae sunt, vel ab exterioribus si¬
gnis, aut per internorum examinationem, quam
docet Anatomia Vulcanica.
Vt luceant in firmamento, & illuminent terram.
IN superioribus hic locus satis superque de¬
claratus est, vbi lucem ad vitam comparaui¬
mus, & illuminationem ad viuificationem:
quare praetereundus.
Fecit Deus duo luminaria magna, etc.
De omnibus in genere luminaribus priùs
dictum est ad hunc modum, Fiant lumina¬
ria in firmamento coeli: modò verò de duobus po¬
tissimùm, eisque principibus, sole & luna, ser¬
monem instituit Moyses. Postquam igitur
Deus in firmamento lucem posuisset, vt per
medium luminaris maioris in ipso nedum lu¬
ceret, sed etiam per diem illuminaret elemen¬
ta, alioqui suapte natura tenebrosa: noluit ea
noctu luce destituta. Quapropter sua proui¬
dentia creauit etiam luminare minus, quod
à maiori tamen lucem acciperet, qua quidem
vmbrarum terrae tenebrae per noctem illustra¬
rentur: