233
22 EXPLICATIONES
tes, veri Magi fuerunt & Sophi diuini, necnon
Cabalistae. Cuius artis & sapientiae Craeci, pa¬
rum aut prorsus nihil experti fuerunt. Qua¬
propteristorum scilicet Craecorum philosophi¬
cam sapientiam, vt speculationem ab alijs ve¬
ris artibus & scientijs, longè lateque distantem
ac separatam relinquimus.
EXPLICATIO.
Sapientia vera, Magiae vel Sophiae nomen accepit à
Chaldeis & Persis, quorum Reges Magi fuerunt, ideo
Sophi denominati: ab Aegyptijs nomen sacerdotij siue
Theologiae sortita est. Inter Magiam Persarum, et Aegy¬
ptiorum Theologiam, differentia haec videtur esse, quòd ista
de supernaturalibus atque diuinis rebus potissimùm tra¬
ctet: illa verò de naturalibus superiorum & inferiorum
astrorum, & elementorum naturis atque proprietatibus.
Adam, Abraham, Moyses, Elias, Salomon, & qui ab Orien¬
venerunt ad Christum in Bethlehem, veri Magi fue¬
runt, Sophi diuini, & Cabalistae, à spiritu Dei solùm
docti. Horum omnium ac aliorum similium sapientiam,
nullatenus Graeci degustarunt: solùm habuerunt ina¬
nem quandam speculationem à vera sapientia prorsum
alienam. Hinc, fatoque factum, vt indigni Magiae vel So¬
phiae nomine, Philosophiae sortiti sint appellationem, quòd
nil aliud ex Magia Persarum, ac Aegyptiorum Theolo¬
gia, quam fumos & vmbras duntaxat reportarint, qui¬
bus naturae lucem per vniuersum obtenebrarunt hactenus.
CAP.